CONSPERSA Farina

CONSPERSA Farina
CONSPERSA Farina
apud Veteres latinos, farina subacta est, Graece ἄλευρον πεφυρμένον; Hesychio ἄλφιτον quoque, ita enim is interpretatur, τὸ ἀπὸ νέας κριθῆς ἢ σίιου τεφυρμένον ἄλευρον, farinam hordei aut tritici conspersam. Idem et μάζαν expoit, ἄλφιτα πεφυρμένα ὕδατι καὶ ἐλαίῳ. Persius polentam appellat, Sat. 3. v. 55. ubi de Stoica iuventute,
----- siliquis et grandi pasta polentâ.
Sequens Latinita pastam vocavit, Graecô vocabulô, quod conspersam significat: namque πάςςειν ide, quod παλύνειν, conspergere. Subintelligitur autem aqua; ---- Farina scil. conspersa aquâ: uti pul verem conspergere, est aquâ sparsâ de pulvere lutum facere et sic pulverem sedare. Phaedrus, l. 2. Fab. 6. v. 15.
Alveolô coepit ligneô conspergere
Humum aestuantem:
sedando nempe pulveri etc. Vide eundem Salmas. ubi supra, p. 227. et infra, in voce Polenta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • FARINA — far molitum est, Graece Α῎λευρον; proprie enim de farre dicitur. At farina hordeacea, Graece Α῎λφιτον, Latinis polenta appellatur, qua de voce infra. Hesych. Α῎λευρα κυρίως τὰ σίτου, ἄλφιτα δὲ τὰ τῶ κριθῶν. Vide de illa Plin. l. 18. c. 9. uti de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NABCA — Aegyptiis hodie, aliter Oenoplia, cadem cum Veterum connaro, sive loto Cyrenaica, spinosa instar acaciae, latioribus foliis quam zizyphi, fructu gaudet rotundô, iuglandis nucis magnitudine, dulci, odoratô. Dicta autem haec Lotos Cyrenensis est,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”